Archon

Alfredus Rex & Cernis Panes

Est locus in ultimis Anglorum Brittaniae partibus ad occidentem situs, cui nomen linguâ Saxonum est Æthelingaiege, quod apud nos sonat Clitonum Insula; immensis salis paludibus circumseptus, quantulâ in medio planitie retentus. Ibi ex insperato rex Heloredus exul intercidit solus.

Ut post tamen comperit cujusdam tuguriolum ignoti prospiciens subulci, apud illum divertit, quietis hospitium petiit, accepit, ut hospes et pauper atque subditus et minimis contentus per dies aliquot cohabitavit. Cum patientiâ tamen ex Dei justi judicio talia sibi fieri pensans, ejus misericordiam famuli Neoti interventa manebat.

Ab ipso enim conceparat, memori quod pectore credens tenebat; ‘Quem,’ namque inquit apostolus, ‘Dominus diligit, castigat, flagellat autem omnem filium quem recepit.’ Adhuc viri justi Job miram ante oculos cotidie praefigebat patientiae fidentiam. Fortuitu ergo quâdam contigit die, subulco ad solita suum pascua gregem de more ducente regem solum cum subulci conjuge domi remansisse. Quae viri adventus sollicita sui telesinae merito Veneris solidam ad coquendum commiserat facxinam. Ruricolaribus autem (ut apud rusticas mos est) aliis intenta negotiis, dum panes Volcano requirit, alterâ ex parte ardere conspicit. Mox indignata regi ignoto, ‘Heus homo,’ inquit,

Urere quos cernis panes girare moraris Cum nimium gaudes hos manducare calentes

At ille tam depressis contumeliatus conviciis, supernis ista reputans pensis, mulierculae obtemperans lacessitus jurgiis, non modo panes giravit, rerum servavit, dum apparatos de more reddidit.